Statuto comunale

Ultima modifica 6 luglio 2020

Antico statuto 1569

Statuta communitatis et hominum
terrae montis florum
nunc primum impressa et
ominibus propemodum mendis purgata
terrae montis florum primordia per
petrum angelum caffarinum de monte florum

Quae quondam sparsos coluit gens florida montes
Quinque coacta unum nunc tenet ista locum.
Moenalus auroram spectat, Baruffius Austrum,
Castellum Zephiri, flamina grata sui.
Aspicit algentem mons Vittorinus ad Areton,
Asper mons medio stat situs ipse cyclo.

Flora locum tenuit,
quin nunc de nomine florum.
Dicitur insignis nobilitate virum.
Temperies summi facit, et clementia Coeli
Ut morbi fugiant, corpora sana fiant.
Ubertim frumenta Ceres, suavissima Bacchus
Vina oleas fundit sancta Minerva suas.

Florentem Populum Leges et jura gubernant,
Quae sanxere boni quaeque tulere viri.
Implius ast siquis sanctos invertere sensus
Auserit, bunc perdat protinus ira deum.